- CONDITA Militaria
- CONDITA Militariaapud Ael. Spartian. in Hadriano Caes. c. 11. Laborabat praeterea, ut condita militaria diligenter agnosceret etc. sunt quae Graecis ἀπίθετα, annonae videl. in horreis reconditae, ad militarem usum, dicuntur, de quibus, ppraeter Symmachum, Capitolinum, Gregorium M. Ammianum, Arnobium, alios, apud quos frequens corum mentio, vide titulum Cod. Theodos. de Condictis in publicis horreis et Ep. 16. inter Francicas Histor. Franc. Tom. 1. Annonariae nempe illae species, militibus erogandae, asservabantur in limitaneis civitatibus, et prout magnae aut parvae illae urbes essent, plurium aut paucorum mensium habebant condita. Eligebantur autem huic fini limitaneae potissimum urbes, quod longe maior pars militum in limitibus constituta esset, quibus annona eroganda promebatur, ex horreis publicis, quae ibi erant. Unde tam frequens mentio in Cod. Theodos. primipilartorum ad pascendos milites ad limitem sollenniter destmatorum. Ex limitibus vero, vel imitaneis urbibus ad castra deferebantur species annonariae, per viciniores limitis provinciales, militesque in limitaneis castris constiruti, duas alimoniarum partes ibidem de conditis sumebant, tertiam ipsi vehere cogebantur, l. Iuliani Cod. Thcodos. de erogat. milit. ann. Erantque illae, praeter frumentum. vinum, acetum, lardum, hordeum, foenum, paleae, quae conditorum appellatione potissimum venisse, docet Capitolivus in Gordiano III. c. 28. Cum itaque per provincias iter faciebat Imperator, totius militaris annonae ratio coram illi exponebatur, atque etiam δείγματα oculis eius subiciebantur: quae posterior aetas appelavit probam: et h. e. quod de Hadriano refert Spartianus: ad quem vide Salmas. ac Casaubon. et infra, ubi de voce Horrea: Hinc, apud recentiores Condita dicitur locus certus, territorium, villa: forte quod ibi militaris annona olim recondi solita fuerit, car. du Fresne, Glossar. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.